monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1 > csg899.39 > csg48.393 > csg75.840 > bnf8040.99 > sectio 65 > bkeCod.16.86v > uwbM.p.misc.f.3.96 > sectio 9 > salCod.Sal.X,16.317 > sectio 99

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 8, 99
Sed secunda designat charitatem; quoniam post humilitatem illam qua Filius Dei incarnari dignatus est, ostensa est etiam vera et ardentissima lampas charitatis, cum Deus ita dilexit hominem ut propter ipsius amorem Unigenitum suum mitteret incarnandum. Quae tota videtur ut hyacinthus aerii in alto coloris, videlicet tam forma quam tunica ipsius; quia incarnatus Dei Filius per humanitatem suam illustravit fideles et coelestes homines, ut res illa per hyacinthum illustratur cui imponitur, ita eos etiam incendens charitate; ut unicuique homini indigenti fideliter subveniant: sicut et virtus haec induitur tunica dulcedinis Dei, hoc habens officium quatenus devotione, actu et usu omnibus hominibus in recto lumine luceat.